Antologia

Antologia letteraria. Scritti, narrazioni e ricordi di Ceglie Messapica (Brindisi)

 

 

Fra Angelo Vitale, un frate cegliese in odore di santità

(testo latino)

 

a cura di Rosario Quaranta * 

            

       

         Redazione latina



CONVENTUS URITANUS

(…)
Inter hos religiosissimos Fratres, quorum nomina, ac gesta Praedecessorum culpa obliterata conticescunt, unius Venerabilis Oblati, Sanctitatis fama, atque Miraculorum gratia, priori Saeculo cunctorum ore, quae per Apuliam resonabant admiranda, ut si juridica praecessisset inquisitio, proculdubio tanquam Sanctus publice hodie veneraretur, ne pauca de iis, quae nostrae Aetati supersint, omnino deficiant, ad majorem Dei, et Servi sui gloriam hic aeternari curavimus.
L'introduzione del manoscritto trovato dal prof. Quaranta

L'introduzione del manoscritto

Agebatur igitur decennium a quo Nostri Uriam trasmigrarant, et causa petendi eleemosianam Cilio intra Dioecesim duodecim milliaribus Oppido, a Ptolomeo, ut refert Leander (Descriz. Di tutta l’Italia), Celia nuncupata, antiquua Urbs, cuius Incolae Sancti Patris devotissimi, nimia Nostrorum familiaritate, quamplures variis temporibus Minimorum habitum induere, primus, qui Nobis occurrit, fuit Fr. Angelus Vitale; hic honestis natus Parentibus Anno 1595, die 26 Novembris, in Dei timore educatus, a R. P. Ludovico Romanelli Provinciali, qui eius spiritum noverat, Monopolim inter Novitios Conversos receptus sub luce 27 Novembris 1612, Hydruntum, completo probationi anno, solemnem emisit Professionem.

Pater Dyonisius Colucci in MSS. Vita Venerabilis Patris Bonaventurae a Martina de hoc illustri Religioso obiter nonnulla recenset, ita scrivendo. “Frat’Angelo di Ceglie fu parimente un gran Servo di Dio, dotato di virtù, miracoli, e dono di Profezia. Fu religioso di Orazione e di Penitenza, attese all’interiore, tutto distaccato dal mondo. Il Padre Antonio Corso raccolse molte notizie per scriverne la vita a parte, che sarebbe stata di grande edificazione, e per il soggetto, e per la penna”.

De innumeris pene miraculis a Dei servo patratis, unum solum idem Colucci describit, Tarantum in Carmelitarum Conventu doliolum aquae ex puteo hausae in vinum mutasse, testis de visu R. P, Magister Andreas Barrera, vir omni exceptione maior, qui etiam Provinciam gubernavit.
Sic et ego ipse testis de auditu ex quidam onestissima Venula, Donata di Elia nomine, qm Caesaris Tagliente uxore quae huc Cryptaliis tempore aestivo dum apud eius viridarium a Fratre Angelo valde sibi charo, subministrandi pro Religiosis olerum pietantiam requisita, cum prorsus eo tunc vacuum reperiretur, hortum perambulando, post pusillum eam vocavit, ut ad recolligendas sativas intubas, sibi adiuvaret, tantae quantitatis, ut obstupefacta Mulier, ac divulgato miraculo, quampluribus infirmis reliquum herbarum sanitatem restituit.

At qualia Bituntum, quo diu permansit, et ubi obiit, insigniora operatus, incredibile est, fama penetravit, ut in magnum excrevisset volumen, si Nostri tam desides, nescio an Virtutis stimulo, quin grassante potius oscitantia ducti, ita inglorii, ut nec quidam post se exaratum umbrae vestigium reliquerint; quod tamen apud illos Cives privatis eorum Domibus, de variis morborum curationibus accepta beneficia, etiam cuiusdam nobilis agonizantis juvenis, velut alter Elisaeus supra corpus noster Vitale adaptatus, extemplo convaluit, demortuae loquuntur Imagines. Quid vero de eius virtutibus, et quas perfectionis metas attigerit, verba Colucci trascribimus: “Domandato il nostro Padre Bonaventura da Don Pietro Mantuano, chi fusse il religioso più perfetto, ch’erano in quel tempo nella nostra Provincia, li rispose, Frat’Angelo di Ceglie è più caro a Dio. Quando morì, restò il suo cadavere morbido, trattabile e bianco, come la neve, quando lui era un poco olivastro; stette tre giorni insepolto per il grande concorso de’ Bitontini, sforzandosi ogn’uno avere qualche cosa; non solo si tagliarono l’abbito, l’unghie del piede, e delle mani, ma anche li peli della barba, tanto era grande la devozione di tutta la città di Bitonto, dove fu conosciuto per un gran servo di Dio, e liberale con poveri, e benefattore di tutti, o con l’aggiuto temporale, o spirituale; morì nel mese di Gennaio, correndo gli Anni del Signore 1666. Fu posto dopo tre giorni dentro una cassa, preparata dal Signor Cardinale Crescentii, allora vescovo di Bitonto, e sepelito nella sepoltura de’ Frati”.

Sed quidam pater Generalis, ceu Apulienses ex nostris necnon saeculares vociferantur, in visitando Bitunti conventum, noctis tempore, adjutorio Patris Basilii Galetta nationalis, et Fratris Placidi a Matera, surreptis e capsa ossibus cum fragmentis, clam secum detulit, illis stricte praecipiendo, nemini ut dixerint; unde si vera est fama, in prodendis modo Ordinis Annalibus, exibit in lucem qui tam ingiuriose Provinciam gravavit, eam spoliando hoc preclaro pignore.

Multae asservantur apud Bituntinos vestimentorum reliquiae, praesertim mantellum a Famiglia De Franco, seu clamidis quae infirmis privatim delata, deposito indebito cultu, Deus in Servi sui merita mirabilia operatur. (pp. 81-83)



CONVENTUS BITONTINUS
(…)
In hoc Conventu obiit Venerabilis Frater Angelus Vitale Oblatus e Cilio, cuius memoriam egimus in Conventu Uritano, ubi lectorem remittimus ad omnia quae occurrerit precipue circa eius corporis asportationem. (p. 142)

 

*** Clicca qui per tornare al testo italiano

 

 

(Pubblicato il 18/04/2003)

           Hit Counter

 

Torna all'indice dell'Antologia